Среда , 5 Август 2020
Домой / Мир средневековья / Сообщения о готах из источников на языке оригинала

Сообщения о готах из источников на языке оригинала

 

М.Б. Кизилов. «Крымская Готия: история и судьба».  Глава 4. «Готский вопрос» в науке и идеологиях XII—XXI веков.

Приложение II.  Сообщения о готах из источников на языке оригинала.

Вильгельм (Гильом) де Рубрук / Wilhelm (Guillaume) de Rubruquis [1253] Sunt autem alta promontoria super Mare à Kersoua vsque ad orificium Tanais: & sunt quadraginta castella inter Kersouam & Soldaiam, quorum quodlibet fere habet proprium idioma: inter quos erant multi Goti, quorum idioma est Teutonicum.

Иоанн III, епископ Султание / Иоанн де Галонифонтибус [1404] / John III, Archbishop of Sultanieh / Johannes de Galonifontibus [1404] Circa mare Magnum et iuxta sunt due generationes parve, scilicet Thati et Gothi pauci. Grecos sequuntur in secta, etiam utuntur literis grecis. Gothi traxerunt originem a Scotis et loquuntur quasi Anglici. Habitant in maritimis iuxta Chapham et in Thartaria sive Comania […] In ista patria sunt multi Christiani, ut Latini sive catholici, Greci, multi Armeni, Ziqui, Gothi, Thati, Valaci, Russi, Tarcazi, Ivlati, Assi, Alani, Avari, Kuminqui, et quasi communiter omnes locuntur thartharicain linguam.

Иоганн Шильтбергер / Johannes Schiitberger [нач. XV века] Item ein stat haist Karkery und hatt ein guts landt und haist Sutti und die haiden heyssentz Thatt; und sein Christen darinn in chrichischem glauben und hatt gut weinwachs und ligt pey dem schwartzem mer […] die sübent Kuthia sprauch vnd die beiden heissents thatt.

Иосафат Барбаро / Josafat Barbaro [XV век] Dreto de insula de Capha, d’intorno che è sul mar Mazor, se trova la Gothia, e poi la Alania, la quai va per la insula verso Moncastro, como habiam ditto di sopra.

Gothi parlano in todesco; so questo perchè, havendo un fameglio todesco con mi, parlavano insieme et intendevansi assai rasonevolmente, cusi сото se intenderia un furlano con uno fiorentino. Da questa vicinia de Gothi con Alani credo, ehe sia derivato il nome de Gothalani.

Alani erano prima in quel logo; sopravennero Gotti e conquistorno de quei paesi et feceno una mixtura dil nome suo con el nome di Alani. Cusì, сото erano messedate quelle gente con queste, et chiamose Gothalani. Questi tutti fanno alla greca e similmente li Cercassi.

Виллибальд Пиркхаймер

Вилибальд Пиркхаймер / Wilibald Pirckheimer [ok. 1475] Sunt tamen qui constanter affirmant, adhuc hodie reliquias gentis Gotthicae superesse, quae nostra utantur lingua, et recitare solebat D. Philippus sermonem D. Pirchameri Noribergensis, qui narrauit, mercatores Noribergenses, navigaturos cum Venetis in Cretam et Cyprum, tempestate in littus maris Aegaei, non procul a Bosphoro Thracio eiectos: ibi cum ignari hominum et locorum oberrarent, conspectum fuisse ab illis adolescentem, qui currum ducebat, et auditum fuisse procul ipsius cantum: cum autem accederet proprius, agnorisse se eum verba Germanica sonare. Tum vero pavidi, rati spectro aliquo se terreri, sero tandem eum compellant sua lingua, cuias esset. Ille, manu ostensis vicinis montibus, respondit, non procul inde suam abesse patriam, in eaque habitare suam gentem, quae esset Gotthica, nec in ilia valle sese rerum necessariarum copia egere, salem tantummodo aliunde peti, quem inclinante Autumno, antequam per hybernos menses itinera nivibus intercluduntur, soleant importare.

Феодор Спандунис / Теодоро Спандуньино / Theodoro Spandugnino [после 1503] Dapoi adunque vedendo Mehemeth che il principe di Gothia havea amazzato il suo fratel maggiore et usurpatosi lo stato, mandò lo suo biglierbei, cioè uno di capitani generali di terraferma, et assediò ditto principe, il quale se li rese d’accordo, salvo tamen ho havere** et le persone; ma conducendolo fino a Costantinopoli, Mehemeth lo fece decapitare, dicendoli: Li patti che lo mio capitano ti ha promesso lui te li osservi; et fece Turco uno suo figliolo piccolo, elquale viddi l’ultima volt ache io fui a Costantinopoli esser anchora vivo.

Матвей Меховский / Maciej Miechowski / Matthias de Miechov [1517] Iuhris autem sive Hungaris de Sarmatia Asiana in Pannoniam abeuntibus reliquiae Gotthorum auctae et multiplicatae sunt, quas Thartari ab oriente supervenientes in toto deleverunt, sed et civitates castraque demoliti sunt, ut solum in Taurica insula residui reperirentur. Verum Ianuen-ses ex Italia Theodosiam seu Caffam, urbem famosam, in Taurica insula sub ipsis obtinuerunt et coloniam fecerunt. Tandem Thartari de familia Vlanorum, de quibus infra dicetur, per portam septemtrionalem insulam ingressi totam cum oppidis, pagis et campis occupaverunt ducibus de Mankup, qui generis et linguae Gotthorum fuerunt, dumtaxat castrum Mankup retinentibus. Postremo Machomet VIII., imperator Thurcorum, avus moderni Selambeci imperatoris, Tau-ricam insulam comprehendit, Caffam expugnavit, Thartaros Precopenses seu Vlanos cum toto Chersoneso omagiales sibi fecit et ultra insulam ad sept mtrionem castrum Azow in ripa Tanais incastellavit et in hunc diem Thurci tenent. Binos quoque duces et fratres de Mankup, unicos Gotthici generis ас linguagii superstites ac spem gregis Gotthorum prolificandorum, gladio per-cussit et castrum Mankup possedit.

Конрад Гесснер / Konrad Gessner / Conrad Gesner [1555] Ostrogothi Tauricam Chersonnesum post primam occupationem usque in hodiernum diem inhabitant, nam licet imperatores Graeci peninsulam illam aliquando possederint, Januensesque Caffam, quae est Theodosia, occupaverint, Tamerlanusque decantatus Tartarus illam ceperit, a quo tempore eam Tartari Ulani (qui et Praecopenses et Crimnenses ex oppidi nomine ita vocati) possederunt et inhabitarunt, qui et ipsi postea a Turcis fuerunt subacti et ad tributum solvendum coacti; Ostrogothi tamen semper Montana licet sub tributo possederunt. loquuntur autem Germanice, qua lingua omnes Gothi utpote Germani usi sunt. superfuere et ad aetalem usque nostram Duces Gothorum nobilissimi de Mankup, qui castrum Mancup semper a Tartarorum vi defenderunt, donee Machumet Turcorum Imperator Caffam expugnavit Tartarosque ac peninsulam suo subjecit imperio, tum et castrum Mankup cepit ac duos fratres de Mancup gladio per-cussit, in quibus et tota Gothorum illorum nobilitas cessavit. Gothi vero, qui adhuc in montibus supersunt, vineas colunt et inde vitam sustentant.

Георг Торкват / Georgius Torquatus [ок. 1560] Horum Gothorum reliquiae in Transsylvania. In montanis Tauricae Chersonesi ad Bosphorum non procul a Constantinopoli et in Asia versus septentrionalem prope Armeniam domi inter sese gentilitia h.e. Germanica, Saxonum idiomatic fere simili: foris autem et ad alios vel graeca vel Tartarico [sic] sive Ungarica utuntur lingua, ut ex historia Friderici Barbarossae et ex quadam Pirckeimeri Norimbergensis narratione manifestum est.

Ожье Гислен де Бусбек / Ogier Ghislain de Busbecq [1560—1562]***
Non possum hoc loco præterire, quæ de gente accepi, quæ etiamnum incolit Tauricam Chersonesum, quam sæpe audiveram sermone, moribus, ore denique ipso & corporis habitu, originem Germanicam referre. Itaque me diu cupiditas tenuit videndi ab ea gente aliquem, & si fieri posset inde eruendi aliquid quod ea lingua scriptum esset, sed hoc consequi non potui. Casus tamen vtcunque desiderio meo satisfecit. Cum essent duo huc illinc delegati, qui nescio quas querelas nomine eius gentis ad principem deferrent, meique interpretes in eos incidissent, memores quid eis mandassem si id vsu veniret, ad prandium illos ad me adduxerunt. Alter erat procerior, toto ore ingenuam quandam simplicitatem praeferens, vt Flander videretur aut Batauus: alter erat breuior, compactiore corpore, colore fusco, ortu & sermone Graecus, sed qui frequenti commercio non contemnendum eius linguae usum haberet, nam superior vicinitate, & frequenti Graecorum consuetudine sic eorum sermonem imbiberat, vt popularis sui esset oblitus, interrogatus de natura & moribus illorum populorum, congruentia respondebat. Aiebat gentem esse bellicosam, quae complures pagos hodieque incoleret, ex quibus Tartarorum regulus, cum expediret, octingentos pedites sclo-petarios scriberet, praecipuum suarum copiarum firmamentum: primarias eorum vrbes, alteram Mancup vocari, alteram Sciuarin. Ad haec multa de Tartaris eorumque barbarie: in quibus tamen singulari sapientia non paucos reperiri memorabat. Nam de rebus grauissimis interrogatos, breviter atque apposite respondere. Ea de caussa non temere dictitare Turcas, reliquas quidem nationes scriptam in libris habere sapientiam, Tartaros libros suos deuorasse, ideo in pectoribus eam habere reconditam, quam promant cum opus sit, & veluti diuina fundant oracula. Eosdem esse perquam immundis moribus: si iurulentum aliquid apponatur in mensa, nulla requirere coclearia, sed ius vola manus haurire. Enectorum equorum carnem deuorare, nullo foco admotam, offas tantum sub equestri sella explicare, quibus equino calore tepefactis tanquam opipare conditis vesci. Gentis regulum e mensa argentea cibum capere, primum inferri ferculum caput equi, vt & postremum, quemadmodum apud nos primo novissimoque loco honos habetur butyro. Nunc adscribam pauca vocabula de multis quae Germanica reddebat, nam haud minus multorum plane diversa a nostris erat forma: siue quod eius linguae natura id ferat, siue quod eum fugiebat memoria & peregrina cum vernaculis mutabat: omnibus vero dictionibus praeponebat articulum tho aut the nostratia aut parum differentia, haec erant

Broe. Panis.
Plut. Sanguis.
Stul. Sedes.
Hus. Domus.
VVingart. Vitis.
Reghen. Pluuia.
Bruder. Frater.
Schuuester. Soror.
Alt. Senex.
VVintch. Ventus.
Siluir. Argentum.
Goltz. Aurum.
Kor. Triticum.
Salt. Sal.
Fisct. Piscis.
Hoef. Caput.
Thurn. Porta.
Stein. Stella.
Sune. Sol.
Mine. Luna.
Tag. Dies.
Oeghene. Oculi.
Bars. Barba.
Handa. Manus.
Boga. Arcus.
Miera. Formica.
Rinck siue
Ringo. Annulus.
Brunna. Fons.
VVaghen. Currus.
Apel. Pomum.
Schieten. Mittere sagittam.
Schlipen. Dormire.
Kommen. Venire.
Singhen. Canere.
Lachen. Ridere.
Eriten. Flere.
Geen. Ire.
Breen. Assare.
Schuualth. Mors.
Knauen tag erat illi Bonus dies: knauen bonum dicebat, & pleraque alia cum nostra lingua non satis congruentia vsurpabat, vt

Iet. Vita sive sanitas.
Ieltsch. Viuus siue sanus.
Iel vburt. Sit sanum.
Marzus. Nuptiæ.
Schuos. Sponsa.
Statz. Terra.
Ada. Ouum.
Ano. Gallina.
Telich. Stultus.
Stap. Capra.
Gadeltha. Pulchrum.
Atochta. Malum.
VVichtgata. Album.
Mycha. Ensis.
Baar. Puer.
Ael. Lapis.
Menus. Caro.
Rintsch. Mons.
Fers. Vir.
Lista. Parum.
Schediit. Lux.
Borrotsch. Voluntas.
Cadariou. Miles.
Kilemschkop. ebibe calicem.
Tzo VVarthata. tu fecisti.
Ies Varthata. Ille fecit.
Ich malthata. Ego dico.
Jussus ita numerabat. Ita, tua, tria, fyder, fyuf, seis, seuene, prorsus, vt nos Flandri. Nam vos Brabanti, qui vos Germanice loqui facitis, hic magnifice vos efferre, & nos soletis habere derisui, ac si istam vocem pronunciemus rancidius, quam vos Seuen effertis. Prosequebatur delude Athe, nyne, thiine, thiinita, thunetua, thunetria &c. Viginti dicebat stega, triginta treithyen, quadraginta furdeithien, centum sada, hazer mille. Quin etiam cantilenam eius linguae recitabat, cuius initium erat huiusmodi.

Warn warn ingdolou
Scu te gira Galtzou
Hoemisclep dorbiza ea.

Hi Gothi an Saxones sint, non possum diiudicare. Si Saxones, arbitror eo deductos tempore Caroli magni, qui eam gentem per varias orbis terrarum regiones dissipauit. Cui rei testimonio sunt vrbes Transilvaniae hodieque Saxonibus incolis habitatae. Atque ex iis ferocissimos fortasse longius etiam summoueri placuit in Tauricam vsque Chersonesum, vbi quidem inter hostes religionem adhuc retinent Christianam. Quod si Gothi sunt, arbitror iam olim eas sibi sedes tenuisse Getis proximas. Nec erraturum fortasse, qui sentiat maiorem partem eius interualli, quod est inter Gothiam insulam & Procopiam, quam hodie vocant, a Gothis aliquando insessam. Hinc diversa Gothorum, Vvestgothorum & Ostrogothorum nomina: hinc peragratus orbis victoriis & seminarium ingens barbaricae multitudinis. Habes quae de Taurica Chersoneso ex his Procopiensibus didici.

Жозеф Жюст (Иосиф Юстус) Скалигер / Joseph Juste Scaliger [1606] Gotthos etiamnunc in iisdem regionibus degere sub Praecopensi Tatarorum dynasta et utrumque Testamentum iisdem literis, quas excogitavit Wulfila, conscriptum et eadem lingua, qua tempore Ovidii (Getae) utebantur, interpretatum legere.

Николай Спафарий / Nicholaus Spatharius [ok. 1680] Quin et locuples testis est vir pereruditus Nicolaus Spatharius Moldo-Wlachus Tsaris Autocratoris Interpres LL. Orientalium, qui Constantinopoli per complures annos literis operam dederat; Idemque ille, qui Imperante Divo Carolo XI. adhuc minorenni, amplissima Legationis munia apud aulam hanc Regiam obiverat, superesse adhuc in Crimea Tartarorum Regia provincia, circiter 300. pagos, Gothici originis incolis habitatos; Lingua utentes peculiari Theutonica, sacrisque Christianis. His Episcopum Gothicum Sacrorum Antistitem praepositum esse, qui Caffae urbi, alio nomine Theodosiopolis dictae, ad Bosphorum Cimmerium sedem suam habeat. Ac vero praeter modo nuncupation Teutonismum, idioma cives illos sonare aliud, quod linguam Gothicam appellant, quamque ante incursiones Turchomannorum, nunc, Tartarorum intaminatam habuerunt. Haec orbis ille lustrator J.G. Sparfvenfeldt ex crebris cum laudato viro conversationibus percepta, ilia praesertim d. 6. Jan. Anni 1685. secum habita, velut indubitatae fidei in Diaria suae peregrinationis retulerat.

Отрывок из сочинения «Книга путешествия» Эвлии Челеби (XVII век) с описанием области татов в южном Крыму.

Энглеберт Кемпфер / Englebert Kampfer [1690] [Немецкий оригинал:] In Asian findet man auf der Halbinsel Crimm oder in Chersonesus Tartarica noch viele deutsche Worte, und man giebt vor, dass sie eine gothische Colonie 850 Jahr nach der Sündfluth dahin gebracht habe. Der Hr. v. Busbeck […] hat in seinem vierten Schreiben eine gute Anzahl dieser Worte aufgezeichnet, und ich habe mir noch mehr angemerkt.

[Английский перевод 1727 года:] The language spoke in the Peninsula Crimea, or Taurica Chersonesus, in Asia, still retains many German words, brought thither, as is suppos’d by a colony of Goths, who went to settle there about 850 years after the Deluge. The late Mr. Busbeq, who had been Imperial Ambassador at the Ottoman Port, collected and publish’d a great number of these words in his fourth letter; and in my own travels through that Country I took notice of many more.

Обри де ля Мотрэ / Aubrey de la Motraye [1711] On voit aussi les restes fort élevez d’un vieux Château, vers le Nord Est, à un jet de pierre de l’enceinte de la Ville, quelques caracteres qui mont paru Gothiques, mais qu’il me fut impossible de déchifrer, tout à cause de leur élevation et de leur mutilation, que du peu de connoissance que j’ai de cette Langue et de ses caracteres. Ils semblent au reste favoriser l’opinion de ceux qui veulent que les Goths ayant étendu leurs conqêtes de ce côté-là. A propos de quoi, M. Busbequius m’ayant pris par ses Lettres imprimées, que les habitans de la Crimée conservoient encore beaucoup de termes Gothiques dans leur Langage, je m’en informai assez soigneusement; mais je ne découvris autre chose, sinon que les guerres d’Allemagne avoient été le sujet de la captivité de plusieurs de cette Nation; que les Tartares n’étant pas assez genereux pour donner la liberté à leurs Esclaves, et que les Turcs ayant au contraire soin de les marier à des femmes aussi esclaves de leur Nation, perpetuent par là leur esclavage jusqu’à plusieurs generations, en vendant les filles, si elles sont belles et retenant les garçons qu’ils élèvent dans l’Agriculture, ou à garder leurs troupeaux; et que ces Enfants retiennent, ou apprennent beaucoup du Langage paternel ou maternel, lequel ils mêlent avec celui du Païs. Je ne crus pas en pouvoir conclure que ce fût un reste de Gothisme, conservé depuis plusieurs siecles, comme quelques-uns le prétendent sur la parole de Busbequius. Je ne veux pourtant pas dire qu’il se trompe entierement; car j’ai entendu appeller Guthe, une petite Isle qui est dans l’enfoncement que la Mer forme au Sud de l’Isthme de Precop. Je ne sçai si c’est celle à laquelle quelques Auteurs Septentrionaux veulent que leurs Ancêtres, les Goths, en étendant leur domination jusqu’ au Tanaïs, ayent donné le nom de Gothia; mais les gens du Païs qui l’appelloient Gythe, ne m’en ayant pû rien dire, je laisserai cette difficulté à la discussion de gens plus versez que moi dans l’étimologie des noms.

Сигизмунд Мондорф / Sigismund Mondorf [ok. 1760] Unter denselben, und zwar an den Küsten des Schwarzen Meeres von der Donau an bis zum asowschen Meere, ja auf der asiatischen Seite des Schwarzen Meeres, wohnet ein heidnisches Volk, ohne besonderen Namen, dessen Sprache mit der deutschen verwandt ist. (In dieser Gegend haben die Gothen vor Alters gewohnet, von welchen diese Nation vielleicht ein Ueberbleibsel ist, bey welchem die christliche Lehre wieder untergegangen.) Der gelehrte und erfahrne Jesuit Mondorf, von welchem ich diese merkwürdige Nachricht habe, hat einen Rudersclaven von dieser Nation, den er auf einer türkischen Galeere angetroffen, getaufet, und von demselben erfahren, dass ihr ganzer Gottesdienst in der Verehrung eines uralten Baumes bestehe.

Надпись на могиле Игнатия, последнего митрополита Готского и Кафского [1786]

Здѣсь покоится приснопамятный святитель Игнатій
24-ый митрополитъ Готѳскій и Кафскій
мѣстоблюститель Константинопольскаго
патріарха въ Крыму
откуда увелъ Грековъ въ 1777 г.
освободивъ отъ татарскаго ига
и водворивъ въ Маріупольскомъ округѣ
испросивъ для нихъ Высочайше
привилегированную граммату
скончался 16 февраля 1786 г.
и уцѣлѣвшій донынѣ.

Станислав Ян Сестренцевич-Богуш / Stanislaw Jan Siestrzeńcewicz de Bohusz [1783] [Издание 1800 г.:] J’ai vu cette ville de Mangout jadis ville capitale des Goths, et résidence de leurs anciens rois, dont les noms sont ignorés. Au bord de la rivière de Kabarda qui serpente au milieu d’une immense campagne, s’élève majestueusement la haute montagne de Baba, dont le plateau est couvert de quelques vieilles masures habitées par des indigens. Ils descendent d’un ancien peuple suivant toutes les apparences qui résultent du local, et de leur traits particuliers, et de leur dialecte absolument différent de celui de tous leurs voisins. On diroit qu’ils sont fixés sur cette cime pour animer les ruines silencieuses d’un vaste monument qui étoit sans doute le palais de leurs souverains. La physionomie des vieillards nichés dans ces décombres, me garantit que la main du temps a respecté quelques restes de ces anciens Goths. Quelques familles pauvres, isolées, à peine connues, voilà tout ce qui subsiste aujourd’hui…

[Дополнение к изданию 1824 г.:] Ce restes mêmes n’y sont plus. Ils se sont transportés à Tschefout-kalé. Elle n’est existe plus aujourd’hui cette nation qui a parcouru l’Europe en dictant des lois aux peuples vaincus, cette nation qui a fait trembler l’empire d’Orient, renversé celui d’Occident…

[Ответ на запрос Й.С. Фатера; 1817 г.:] An dem mittäglichen schmalen Striche Landes und bey Sewastopel herum, d. i. an den Orten, wo die Historie zeigt, dass die Gothen gewohnt haben, sind einige wenige Flecken, wo die Tataren eine Landessprache haben, die dem Plattdeutschen ähnlich ist; ich habe selber in Mangut einige verstanden. Sie sind aber alle mohametanisch und tatarisirt. Sie wissen eigentlich nicht was sie für eine Sprache reden, und sagen nur, dass sie ursprünglich Christen und keine Mohametaner waren.

Якоб Райнеггс / Jakob Reineggs [ok. 1787] Ich habe die alten Wohnungen der Gothen besucht; allein ich fand unter allen daselbst wohnenden Völkern weder einen gothischen Ueberbleibsel dem Namen nach, noch einen Dialekt, welcher dem Plattdeutschen ähnlich wäre, man müßte denn etwa den Kleinrußländer ausnehmen wollen, dessen Sprache mit nicht wenigen deutschen Wörtern vermischt ist; aber dieß ist kein Dialekt, noch viel weniger plattdeutsch. Die eigentliche kleinrußländische Sprache hat eben so wenig Anspruch auf eine deutsche Abstammung, als die armenische und persische, welche ebenfalls viele Wörter enthält, die in der deutschen und lateinischen Sprache einerlei Klang und Bedeutung haben.

П.С. Паллас / Peter Simon Pallas [1793—1794] Auch einige Griechische Wörter haben sich unter das Genuesische, noch mehrere aber unter das Tatarische gemischt und vom Mongolischen sind die Spuren nicht zu verkennen. Allein vom Gothischen ist nicht das geringste Überbleibsel unter keinem der Tatarischen Dialekte mehr zu finden, und die allein von Busbeck ausgebrachte Erzählung von einem Reste der alten Gothen unter den Krymischen Tataren, kann von nichts anders, als etwa von Teutschen, Schweden oder Liefländern, die in die Tatarische Gefangenschaft gerathen waren, entstanden seyn. So Hessen sich noch heutigen Tages Lesghiner, Persianer, Georgianer und andere Völker in der Krym finden. So giebt es Teutsche und andere Landsleute unter den ehemaligen Saporogischen Kasaken, die doch nie für Überreste solcher Nationen gehalten wurden. Ja es sind in der ganzen Krim nicht einmal unter den Benennungen der Flüsse, Thäler, Berge und Gegenden Spuren einer Gothischen Mundart, wohl aber viel griechische Namen übrig.

Балтазар Хаке́ / Balthasar (Belsazar) Hacquet [1796] Ich kann versichern, dass viele die Juden, welche überal am Pontus sind, für alte Teutsche oder Gothen gehalten haben. Wenn Busbeck sagt, er habe in Constantinopel mit Gothen teutsch gesprochen, so sind das keine andere, als vertriebene Polnische oder Ungersche Juden gewesen. Auf des Rubriquis Zeugnis beruhen die castella Judaeorum (nicht Gothorum, wie Forster irgendwo gesagt hat), welche man auf verschiedenen alten Karten lieset. Aus der Kleidung kan man den Juden im Orient nicht leicht erkennen; aber ein Hebräischer Gruß entdeckt ihn gleich; auch seine Haare machen ihn demjenigen, der sich darauf versteht, kentlich. Von diesen Juden, den vermeinten Gothen, wird gewiß auch Pallas in seiner Beschreibung der Krim Nachricht geben.

Примечания

*. Все источники приведены в строгом соответствии с текстами оригинальных изданий, без каких-либо изменений и поправок.

**. Скорее всего, должно быть lo havere.

***. Текст приведён в соответствии с первым изданием источника (Париж, 1589). Единственным отличием является замена знака, обозначающего сокращение, соответствующим согласным или гласным, как это сделано у М. Стирнса и Н.А. Ганиной (напр, differentia вместо differétia или haec вместо hęc).

Казаки - «Молодцы, могучие как быки»
Источники о готах в переводе на русский язык

Оставить комментарий

Ваш email не будет опубликован.Необходимы поля отмечены *

*